- CALAMISTRUM
- CALAMISTRUMex Graeco καλαμάςτρον, quasi parva fistula, ferrum erat fistulae instar cavum, cui manubrium ligneum immittebatur, tebatur, ut teneri poslet, dum calidum eslet, torquendis vibrandisque capillis olim adhibitum. Virg. Aen. l. 12. v. 100.Vibratos calido ferro.Quod proin cum acu crinali male confundunt Grammatici, ut quae aurea fuit et distinguendis continendisque capillis inserviit. Martialis, in Epigr. cuius lemma, Acus aurea.Taenia ne madidos violent bombycina crines,Figat acus sparsas, sustineatque comas.Sed et a discerniculo illud Varro separat, Calamistri, inquiens, quod his calefactis in cinere capillus ornatur. Discerniculum, quô discernitur capillus. Nec in calamistro acumen ullius usus, at acus revera acus, h. e. acuta erat. Vocat quidem calamistrum acum maiorem Servius, quoe calefacta et adhibita intorquet capillos. Sed propterea, quia calamistrum non minus, ac acum crinalem, comendis capillis mulieres adhibebant, et crinalem interdum vice calamistri usurpabant. Graece καλαμὶς, item σύριγξ. Hesychius tamen καλαμίδα, κασμάριόν τι περὶ τοὺς πλοκάμους, genus ornamenti circa crines, et περιτραχήλιον χρυσοῦν, collare aureum, esle dicens, a calamistro distinguit. Phrygum autem proprium et effeminatarum gentium, quibus proin hoc probrum passim obiectum, crines gerere implexos et calamistrô intortos. Celtae, Scythae, Germani aliter, quos caefariem, simplicissimâ ratione, in nodum substrinxisle, ex Martiali discimus. Vide infra in voce Nodi Rheni, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 761.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.